- MAJORES
- I.MAJORESdicti olim inter Waldenses praecipui eorum. Unde legitur de Waldensibus libro Inquisit. Tholos. quod quosdam sectae suae Maiores habuerint. Et Iohannes Lotharingus sectae illius Maioralis nominatur: Christinus et Iohannes de Chabilone, Miaores, Ibid. Phil. a Limborch Historiâ Inquisit. l. 1. c. 8. ubi de Albigensium et Waldensium diversitate.II.MAJORESqui ultra Tritavum; summa in veneratione habiti: sic ut etiam plerumque effigiem alicuius ex Maioribus in annulis gestare Veteres solitisint, qui tamen illis, si ab eorum virtute degenerabant, detrahebatur. Valerius Maximus de Africani filio loquens, l. 3. c. 5. Cn. Scipio, inquit, superioris Africani filius Praeturae petitor, candidam togam adeo turpitudinis maculis obsolefactam in campum detulit, ut nisi gratiâ Cicerei, qui patris eius Scriba fuerat, adiutus esset, honorem a Populo impetraturus non videretur. Zuamquam quid interfuit, utrum repulsam, an sic adeptam Praetssram domum referret? Insuperque e manu eius annulum, in quo caput africani sculptum erat, detraxerunt. Sic Publ. Lentulus Sura quoque Avi sui imagine, in signando, usus legitur. Cicer. 3 Catilin. tum ostendi tabellas Lentulo ac quaesivi, cognosceretne signum? Annuit. Est vero, inquam, signum quidem notum, imago Avitui clarissimi viri, qui amavit unice Patriam et cives suos, quae quidem te a tanto scelere etiam muta revocare debut. Vide Ioh. Kirchmannum de Annulis c. 12. et supra in Maior-Domus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.